라틴어 문장 검색

Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carcere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:1)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
at ille iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque acclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:5)
Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis appellatque tori sociam, acclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:15)
si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:4)
amor coronae paene praevenit trucem lictoris artem sponte nudas offerens costas bisulcis exsecandas ungulis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.123)
Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:5)
quinas hic capiti mercedes exsecat atque quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.7)
'o tua cornu ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum sic mutilus minitaris?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:16)
ille, qui cum varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:6)
In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:1)
" Atqui, ut in prioribus libris dixi, stat Aristoteles defensor irae et vetat illam nobis exsecari;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:3)
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit !
(세네카, De Providentia, book 1 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION